Venus Corinthia [18]
Sujet: Venus Corinthia [18] De: caius.caligula (l' arobase) club-internet.fr (Caligula) Groupes: fr.lettres.langues-anciennes.latin
Organisation: SPQR
Date: 13. Aug 2008, 20:32:23
§. 18
-----------------------------
XXXI. - Eum sceleratum iuuenem et mobilem fuisse tecum consentio, at,
Hercle, quo modo eum paruae staturae esse scis ? rogauit Saecularis.
- Statuam conspice, a fure Veneris poplitem et pedes luto maculati sunt.
Quantum in me est, conieci istum non solum parvae staturae esse, quoniam ei
in has statuae partes pedes ponendi erant ut quam facillime per collum
aureos nummos caperet, sed etiam istius staturam non amplius quinque pedum
esse. Praeterea de uestigiis corporum amplitudines iudicari potest. Fere
quidem iudicari potest, nam pro rata parte homines plus minusue grandes
pedes habent. Sed uestigia tam parua cum magna statura non congruunt atque
postremo iste, dum currit, passus homunculi fecit.
XXXII. - Heu, vereor peruulgatam descriptionem esse, inquit Saecularis.
Parvae staturae iuuenes Romae abundant.
- Recte dicis, respondit Dexter. Addere possum furem tuum proxima nocte
egisse. Imbres enim hesterni primo crepusculo finiebantur, interior autem
statua admodum est sicca. Igitur post crepusculum, noctu, cum tota familia
dormiebat, iste pecuniam e signo furatus est. Nullumne sonitum audiuisti ?
-----------------------------
--
Caligula
Pontifex Maximus, Imperator, Pater Patriae.
| Date | Sujet | | Auteur |
| 01.01. | | | |
|
| actualité |
Quelque chose de vivantLes Échos - 4 nov 2008A Paris, la Filmothèque du Quartier Latin consacre une rétrospective au cinéma coréen. On y reverra demain « Old Boy », film phare de la jeune génération, ... |
|
| source |
| actualité |
Palmarès du Festival de Cinéma Latin de ParisLe Podcast Journal multimédia multilingue - 4 nov 2008Après une semaine de cinématographie latine à Paris, le 3e au cinéma Gaumont Champs-Elysées Marignan, puis les soirées Mexicaine, Colombienne, Brésilienne, ... |
|
| source |
|