Venus Corinthia [17]
Sujet: Venus Corinthia [17] De: caius.caligula (l' arobase) club-internet.fr (Caligula) Groupes: fr.lettres.langues-anciennes.latin
Organisation: SPQR
Date: 09. Aug 2008, 11:14:17
§.17
-------------------------------
XXIX. - Pro Jupiter ! clamauit Saecularis, crura frangere potuisset, nam murus altus pedes duodecim* est.
- Vide modo, inquit Dexter, hae duo vestigia in molli horti tui solo, quae in radice columnae imprimuntur, nobis indicant furem, cum in hortulum desiluisset, altum saltum dedisse. Ex hac causa et de uestigiis ad statuam uersus impressis eum iuuenem esse cogito namque eius uestigia eum currentem demonstrant, cum praesertim multa eiusdem uestigia altiora, quae ex statua recedunt, eum aliquid onerosum ferrentem, inde minus uelocem. Hoc modo enim omnia indicia in humo impressa intelligam.
XXX. Fur ex uico pone porticum tuam, quae orientem spectat, uenit, postea, nodo ad grypem impendentem alligato murum rustis ope ascendit, tum demum in porticus fastigium peruenit, ad se imam restim solutam aduertit quam in hortum deorsum proiecit. Dum restis secundum columnam dependet, ipse e tegulis desiluit et prius in pedes se excepit quam ad statuam cucurrit. Ibi signi collum dissoluit et culleum aureis nummis compleuit. Postea saccum secum portauit et ad porticum rediit, ubi saccum, quem ad restem dependentem alligauit, deposuit. Ipse columnam cruribus lacertisque ascendit atque, tecto attacto, ad se culleum aduertit. Postremo, postquam saccum in marginem uici detulerat, restem soluit et in uicum desiluit.
-------------------------------
Bon, il faut s'y remettre... fini le bref séjour chez mes chers Eduens.
*Douze pieds font environ 3,50 m.
--
Caligula
Pontifex Maximus, Imperator, Pater Patriae.
| Date | Sujet | | Auteur |
| 01.01. | | | |
|
| actualité |
Quelque chose de vivantLes Échos - 4 nov 2008A Paris, la Filmothèque du Quartier Latin consacre une rétrospective au cinéma coréen. On y reverra demain « Old Boy », film phare de la jeune génération, ... |
|
| source |
| actualité |
Palmarès du Festival de Cinéma Latin de ParisLe Podcast Journal multimédia multilingue - 4 nov 2008Après une semaine de cinématographie latine à Paris, le 3e au cinéma Gaumont Champs-Elysées Marignan, puis les soirées Mexicaine, Colombienne, Brésilienne, ... |
|
| source |
|